- DIOCLETIANUS
- DIOCLETIANUSIovius, 38. Rom. Imp. Erat oriundus Diocleâ, Dalmatiae urbe, libertus Senatoris Annulini, fortitudine et bellicae rei gloriâ insignis. Transeunti in Galliam, fatidica quaedam anus imperium praedixit, si Aprum interfecisset. Hinc Imp. Apro, Numeriani socero, occiso, successit, A. U. C. 284. statimque Maximianum, successorem designatum, Caesarem fecit: Exin Galliâ a praedonibus liberatâ, sed maiore rerum mole mox ingruente, in eadem, in Magna Britannia, Africa, Aegypto, Oriente, consortem Impetii Maximian. Constantin. vero Chlorum, et Galer. Armentar. isti Valeriâ, illi Theodorâ, Maximian. privignâ, in matrimonium elocatâ, Caesares fecit. Sic rebelles domiti, et pax Imperio data. Ipsemer in Aegyptum profectus, Achileum vicit, neque unquam maior armorum, apud romanos, gloria. Cultus sic a Maximiano, ab utroque Caesare, parentis loco, honoratus, in superbiam incidit, pro Deo adorari volens, pedibus ad osculum porrectis. Inde in saevitiam, quâ Christianos, quos ab initio iam Imperii se non amare testatus erat, An. Imperii 19. crudelissimâ persecutione afflixit, de exstincto Christianismo, per tropaeorum vanissimas inscriptiones, quae hodieque in duabus Hispaniae civitatibus videntur, sibi gratulatus. Sed crescens sub malis Christianorum copia, una cum senectutis infirmitatibus, in causa fuêrunt, ut Imperio so Nicomediae abdicaret, exemplum imitato Maximiano, cui prior aetas simile non habuit. 1. April. A. C. 304. Sic cum 22. annis, quibus in Imperio fuit, res magnas gessisset, deposito Imperio, Salonicae ruri vitae reliquum egit, non minori libertate, quam rei familiaris tenuitate. Obiit in hac solitudine, A. C. 316. postquam irritos suos in Ecclesiam conatus deplorasser, quam, e fuso tam ubertim sanguine, laetius effloruisse, vidit. Ut et hoc addatur, sub initium Imperii, prisco per Coss. numerandi more abolito, ab annis Imperii sui Epocham duci voluti quae Diocletiana dicta, scriptoribus Ecclesiasticis, usque ad Iustinian. Imp. usurpata, sub quo Dionys. parvus, a Chriosti nativitate, Annos numerare coepiut. Ceterum Princeps erat ingenio excelso, moderatione animi, si odium Christianorum excipias, consiliorum sublimitate, modestiâ, inter paucos. Euseb. l. 8. Niceph. l. 6. et 7. Vopisc. in Caro et Carino. Cassiodor. in Faslis. Evagr. l. 3. Procop. l. 7. Amm. Marcellin. A. Victor, Oros. Panvin. Theodor. Onuphr. in Fastis. Muler. in tab. Fric.p. 494. Christmann. de Conn. Ann. p. 422. 430. Kepler. in tab. Rodolph. Crucius, de aera Diocl. Langius, de Ann. Christ, l. 1. c. 1. Petav. de Doct. Temp. l. 11. c. 29. 30. et 33. Ricciol. Chron. Ref. t. 1. l. 4. c. 9. n. 17. Godeau, Hist. Eccl. l. 3. et 4. Coeffetau, Hist. Rom l. 10. et c. Palatii eius, quod amplissimum habebat Spalati, rudera egregio commentario illustravit Iac. Spon.Itin. Part. 1. p. 103 et seqq. ubi delineationem quoque eius aeri incisam exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.